- VATILLUM
- VATILLUMquod aliis Batillum minus recte, uti docet vetus Horatii Interpres, qui Vatillum diminuitvum ait esse a vase, quasi vas parvum, in quo odores incendebantur. Graecis ἄμη, quae vox cum duas res significaret apud illos, et instrumentum fossorium, cui simile est, et illud, quod ad ignem paratum est: postea ut distinguerent ἄμην, quae ad ignem ministrat, ab illa ἄμῃ, quae fodiendi instrumentum est; illam πυράμην vocaverunt, h. e. ἄμην πυρὸς, vel πρὸς πῦρ, hanc vero nomen siverunt habere, quod prius. Donec lapsu temporis πυράμην etiam appellare coeperunt illud instrumentum, quod proprie ἄμη dicebatur, nec igni serviebat, sed fodiendae terrae erat aptum, quodque ὄρυγα Graeci, Latini sarculum aut ligonem, item upupam vel opopam, vocavêre. Idem ferme voci Vatillum accidit. Videntur enim Latini Graecos in eo imitati, ut voce hâc non solum denotent id, quod igni servit, instrumentum, sed etiam aliud genus, quô colligitur stercus aut tollitur, uti discimus ex Varrone, l. 3. c. 6. in quo loco Vatillum non est focarium instrumentum, sed aliud, quam palam vulgo vocitant Galli, sive ferrea sit, sive lignea, tollendo colligendoque stercori, et alii rei cuilibet, apta etc. Quam in rem vide plura apud Salmas. Not. ad Claudium Trebellii Poll. c. 14. Alia ab hac focaria et fossoria hama, seu potius ama, est, cuius in restinguendis olim incendiis usus, de qua diximus aliquid retro. Vide quoque supra, voce Batillum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.